Oregami
Repositories/oxedyne/fe2o3

oxedyne/fe2o3/fe2o3_austenite/data/lipsum/liber-primus.txt

47.9 KiB, 1 run

created by r1870400018:63172, which is this file's identity for as long as the history lasts, whatever it is later renamed to

download · who wrote it · its history

1Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque
2doctrina philosophi Graeco sermone tractavissent, ea Latinis litteris
3mandaremus, fore ut hic noster labor in varias reprehensiones
4incurreret. nam quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, totum
5hoc displicet philosophari. quidam autem non tam id reprehendunt, si
6remissius agatur, sed tantum studium tamque multam operam ponendam in
7eo non arbitrantur. erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis
8litteris, contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis legendis
9operam malle consumere. postremo aliquos futuros suspicor, qui me ad
10alias litteras vocent, genus hoc scribendi, etsi sit elegans, personae
11tamen et dignitatis esse negent.
12
13Contra quos omnis dicendum breviter existimo. Quamquam philosophiae
14quidem vituperatoribus satis responsum est eo libro, quo a nobis
15philosophia defensa et collaudata est, cum esset accusata et
16vituperata ab Hortensio. qui liber cum et tibi probatus videretur et
17iis, quos ego posse iudicare arbitrarer, plura suscepi veritus ne
18movere hominum studia viderer, retinere non posse. Qui autem, si
19maxime hoc placeat, moderatius tamen id volunt fieri, difficilem
20quandam temperantiam postulant in eo, quod semel admissum coerceri
21reprimique non potest, ut propemodum iustioribus utamur illis, qui
22omnino avocent a philosophia, quam his, qui rebus infinitis modum
23constituant in reque eo meliore, quo maior sit, mediocritatem
24desiderent.
25
26Sive enim ad sapientiam perveniri potest, non paranda nobis solum ea,
27sed fruenda etiam sapientia est; sive hoc difficile est, tamen nec
28modus est ullus investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi
29defatigatio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum.
30etenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam invidus, qui ab eo
31nos abducat? sin laboramus, quis est, qui alienae modum statuat
32industriae? nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum
33vicinum non vult 'fodere aut arare aut aliquid ferre denique' -- non
34enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret --, sic
35isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor.
36
37Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt
38contemnere. in quibus hoc primum est in quo admirer, cur in
39gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas
40Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant. quis enim tam
41inimicus paene nomini Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam
42Pacuvii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari
43dicat, Latinas litteras oderit?
44
45Synephebos ego, inquit, potius Caecilii aut Andriam Terentii quam
46utramque Menandri legam?
47
48A quibus tantum dissentio, ut, cum Sophocles vel optime scripserit
49Electram, tamen male conversam Atilii mihi legendam putem, de quo
50Lucilius: 'ferreum scriptorem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut
51legendus sit. rudem enim esse omnino in nostris poetis aut
52inertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi. mihi quidem
53nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota sunt. an 'Utinam ne
54in nemore . . .' nihilo minus legimus quam hoc idem Graecum, quae
55autem de bene beateque vivendo a Platone disputata sunt, haec
56explicari non placebit Latine?
57
58Quid? si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea, quae
59dicta sunt ab iis quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum
60scribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca anteponant iis,
61quae et splendide dicta sint neque sint conversa de Graecis? nam si
62dicent ab illis has res esse tractatas, ne ipsos quidem Graecos est
63cur tam multos legant, quam legendi sunt. quid enim est a Chrysippo
64praetermissum in Stoicis? legimus tamen Diogenem, Antipatrum,
65Mnesarchum, Panaetium, multos alios in primisque familiarem nostrum
66Posidonium. quid? Theophrastus mediocriterne delectat, cum tractat
67locos ab Aristotele ante tractatos? quid? Epicurei num desistunt de
68isdem, de quibus et ab Epicuro scriptum est et ab antiquis, ad
69arbitrium suum scribere? quodsi Graeci leguntur a Graecis isdem de
70rebus alia ratione compositis, quid est, cur nostri a nostris non
71legantur?
72
73Quamquam, si plane sic verterem Platonem aut Aristotelem, ut verterunt
74nostri poetae fabulas, male, credo, mererer de meis civibus, si ad
75eorum cognitionem divina illa ingenia transferrem. sed id neque feci
76adhuc nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. locos quidem
77quosdam, si videbitur, transferam, et maxime ab iis, quos modo
78nominavi, cum inciderit, ut id apte fieri possit, ut ab Homero Ennius,
79Afranius a Menandro solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo, quo
80minus omnes mea legant. utinam esset ille Persius, Scipio vero et
81Rutilius multo etiam magis, quorum ille iudicium reformidans
82Tarentinis ait se et Consentinis et Siculis scribere. facete is
83quidem, sicut alia; sed neque tam docti tum erant, ad quorum iudicium
84elaboraret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa
85appareat, doctrina mediocris.
86
87Ego autem quem timeam lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem
88in philosophia audeam scribere? quamquam a te ipso id quidem facio
89provocatus gratissimo mihi libro, quem ad me de virtute misisti. Sed
90ex eo credo quibusdam usu venire; ut abhorreant a Latinis, quod
91inciderint in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine
92scripta deterius. quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne
93Graecos quidem legendos putent. res vero bonas verbis electis graviter
94ornateque dictas quis non legat? nisi qui se plane Graecum dici velit,
95ut a Scaevola est praetore salutatus Athenis Albucius.
96
97Quem quidem locum comit multa venustate et omni sale idem Lucilius,
98apud quem praeclare Scaevola: Graecum te, Albuci, quam Romanum atque
99Sabinum, municipem Ponti, Tritani, centurionum, praeclarorum hominum
100ac primorum signiferumque, maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,
101id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto: 'chaere,' inquam,
102'Tite!' lictores, turma omnis chorusque: 'chaere, Tite!' hinc hostis
103mi Albucius, hinc inimicus.
104
105Sed iure Mucius. ego autem mirari satis non queo unde hoc sit tam
106insolens domesticarum rerum fastidium. non est omnino hic docendi
107locus; sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non
108inopem, ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam Graecam.
109quando enim nobis, vel dicam aut oratoribus bonis aut poetis, postea
110quidem quam fuit quem imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel
111elegantis ornatus defuit? Ego vero, quoniam forensibus operis,
112laboribus, periculis non deseruisse mihi videor praesidium, in quo a
113populo Romano locatus sum, debeo profecto, quantumcumque possum, in eo
114quoque elaborare, ut sint opera, studio, labore meo doctiores cives
115mei, nec cum istis tantopere pugnare, qui Graeca legere malint, modo
116legant illa ipsa, ne simulent, et iis servire, qui vel utrisque
117litteris uti velint vel, si suas habent, illas non magnopere
118desiderent.
119
120Qui autem alia malunt scribi a nobis, aequi esse debent, quod et
121scripta multa sunt, sic ut plura nemini e nostris, et scribentur
122fortasse plura, si vita suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae
123de philosophia litteris mandamus, legere assueverit, iudicabit nulla
124ad legendum his esse potiora. quid est enim in vita tantopere
125quaerendum quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris
126quaeritur, qui sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia
127bene vivendi recteque faciendi consilia referenda, quid sequatur
128natura ut summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum?
129qua de re cum sit inter doctissimos summa dissensio, quis alienum
130putet eius esse dignitatis, quam mihi quisque tribuat, quid in omni
131munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere?
132
133An, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter
134principes civitatis, P. Scaevolam M'.que Manilium, ab iisque M. Brutus
135dissentiet -- quod et acutum genus est et ad usus civium non inutile,
136nosque ea scripta reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et
137legemus --, haec, quae vitam omnem continent, neglegentur? nam, ut
138sint illa vendibiliora, haec uberiora certe sunt. quamquam id quidem
139licebit iis existimare, qui legerint. nos autem hanc omnem quaestionem
140de finibus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse his
141litteris arbitramur, in quibus, quantum potuimus, non modo quid nobis
142probaretur, sed etiam quid a singulis philosophiae disciplinis
143diceretur, persecuti sumus.
144
145Ut autem a facillimis ordiamur, prima veniat in medium Epicuri ratio,
146quae plerisque notissima est. quam a nobis sic intelleges eitam, ut ab
147ipsis, qui eam disciplinam probant, non soleat accuratius explicari;
148verum enim invenire volumus, non tamquam adversarium aliquem
149convincere. accurate autem quondam a L. Torquato, homine omni doctrina
150erudito, defensa est Epicuri sententia de voluptate, a meque ei
151responsum, cum C. Triarius, in primis gravis et doctus adolescens, ei
152disputationi interesset.
153
154Nam cum ad me in Cumanum salutandi causa uterque venisset, pauca primo
155inter nos de litteris, quarum summum erat in utroque studium, deinde
156Torquatus: Quoniam nacti te, inquit, sumus aliquando otiosum, certe
157audiam, quid sit, quod Epicurum nostrum non tu quidem oderis, ut fere
158faciunt, qui ab eo dissentiunt, sed certe non probes, eum quem ego
159arbitror unum vidisse verum maximisque erroribus animos hominum
160liberavisse et omnia tradidisse, quae pertinerent ad bene beateque
161vivendum. sed existimo te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo
162delectari, quod ista Platonis, Aristoteli, Theophrasti orationis
163ornamenta neglexerit. nam illud quidem adduci vix possum, ut ea, quae
164senserit ille, tibi non vera videantur.
165
166Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi
167non offendit; nam et complectitur verbis, quod vult, et dicit plane,
168quod intellegam; et tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam,
169non asperner, si non habeat, non admodum flagitem. re mihi non aeque
170satisfacit, et quidem locis pluribus. sed quot homines, tot
171sententiae; falli igitur possumus.
172
173Quam ob rem tandem, inquit, non satisfacit? te enim iudicem aequum
174puto, modo quae dicat ille bene noris.
175
176Nisi mihi Phaedrum, inquam, tu mentitum aut Zenonem putas, quorum
177utrumque audivi, cum mihi nihil sane praeter sedulitatem probarent,
178omnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt. atque eos, quos
179nominavi, cum Attico nostro frequenter audivi, cum miraretur ille
180quidem utrumque, Phaedrum autem etiam amaret, cotidieque inter nos ea,
181quae audiebamus, conferebamus, neque erat umquam controversia, quid
182ego intellegerem, sed quid probarem.
183
184Quid igitur est? inquit; audire enim cupio, quid non probes.
185Principio, inquam, in physicis, quibus maxime gloriatur, primum totus
186est alienus. Democritea dicit perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae
187corrigere vult, mihi quidem depravare videatur. ille atomos quas
188appellat, id est corpora individua propter soliditatem, censet in
189infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec
190ultimum nec extremum sit, ita ferri, ut concursionibus inter se
191cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur,
192omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore
193intellegi convenire.
194
195Epicurus autem, in quibus sequitur Democritum, non fere labitur.
196quamquam utriusque cum multa non probo, tum illud in primis, quod, cum
197in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae materia sit, ex qua
198quaeque res efficiatur, alterum, quae vis sit, quae quidque efficiat,
199de materia disseruerunt, vim et causam efficiendi reliquerunt. sed hoc
200commune vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem illa
201individua et solida corpora ferri deorsum suo pondere ad lineam, hunc
202naturalem esse omnium corporum motum.
203
204Deinde ibidem homo acutus, cum illud ocurreret, si omnia deorsus e
205regione ferrentur et, ut dixi, ad lineam, numquam fore ut atomus
206altera alteram posset attingere itaque ** attulit rem commenticiam:
207declinare dixit atomum perpaulum, quo nihil posset fieri minus; ita
208effici complexiones et copulationes et adhaesiones atomorum inter se,
209ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent.
210Quae cum tota res (est) ficta pueriliter, tum ne efficit quidem, quod
211vult. nam et ipsa declinatio ad libidinem fingitur -- ait enim
212declinare atomum sine causa; quo nihil turpius physico, quam fieri
213quicquam sine causa dicere, -- et illum motum naturalem omnium
214ponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum petentium
215sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius causa haec finxerat,
216assecutus est.
217
218Nam si omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae
219declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi,
220provincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde
221eadem illa atomorum, in quo etiam Democritus haeret, turbulenta
222concursio hunc mundi ornatum efficere non poterit. ne illud quidem
223physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto numquam
224putavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometrica discere maluisset
225quam illum etiam ipsum dedocere. Sol Democrito magnus videtur, quippe
226homini erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse; tantum
227enim esse censet, quantus videtur, vel paulo aut maiorem aut minorem.
228
229Ita, quae mutat, ea corrumpit, quae sequitur sunt tota Democriti,
230atomi, inane, imagines, quae eidola nominant, quorum incursione non
231solum videamus, sed etiam cogitemus; infinitio ipsa, quam apeirian
232vocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et
233intereant cotidie. Quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen
234Democritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset,
235nollem vituperatum.
236
237Iam in altera philosophiae parte. quae est quaerendi ac disserendi,
238quae logikh dicitur, iste vester plane, ut mihi quidem videtur,
239inermis ac nudus est. tollit definitiones, nihil de dividendo ac
240partiendo docet, non quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit,
241non qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur ostendit; iudicia
242rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero
243probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat.
244
245Confirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura, ut ait ille,
246sciscat et probet, id est voluptatem et dolorem. ad haec et quae
247sequamur et quae fugiamus refert omnia. quod quamquam Aristippi est a
248Cyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi esse
249iudico, ut nihil homine videatur indignius. ad maiora enim quaedam nos
250natura genuit et conformavit, ut mihi quidem videtur. ac fieri potest,
251ut errem, sed ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc
252primus cognomen invenerit, aut torquem illum hosti detraxisse, ut
253aliquam ex eo perciperet corpore voluptatem, aut cum Latinis tertio
254consulatu conflixisse apud Veserim propter voluptatem; quod vero
255securi percussit filium, privavisse se etiam videtur multis
256voluptatibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius
257maiestatis atque imperii.
258
259quid? T. Torquatus, is qui consul cum Cn. Octavio fuit, cum illam
260severitatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano
261emancipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus, quod pecunias
262praetorem in provincia cepisse arguerent, causam apud se dicere
263iuberet reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem
264videri fuisse in imperio, quales eius maiores fuissent, et in
265conspectum suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptatibus
266suis cogitavisse?
267
268Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam, quem optimus quisque
269pro patria et pro suis suscipit, ut non modo nullam captet, sed etiam
270praetereat omnes voluptates, dolores denique quosvis suscipere malit
271quam deserere ullam officii partem, ad ea, quae hoc non minus
272declarant, sed videntur leviora, veniamus.
273
274Quid tibi, Torquate, quid huic Triario litterae, quid historiae
275cognitioque rerum, quid poetarum evolutio, quid tanta tot versuum
276memoria voluptatis affert? nec mihi illud dixeris: 'Haec enim ipsa
277mihi sunt voluptati, et erant illa Torquatis.' Numquam hoc ita
278defendit Epicurus neque Metrodorus aut quisquam eorum, qui aut saperet
279aliquid aut ista didicisset. et quod quaeritur saepe, cur tam multi
280sint Epicurei, sunt aliae quoque causae, sed multitudinem haec maxime
281allicit, quod ita putant dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea
282facere ipsa per se laetitiam, id est voluptatem. homines optimi non
283intellegunt totam rationem everti, si ita res se habeat. nam si
284concederetur, etiamsi ad corpus nihil referatur, ista sua sponte et
285per se esse iucunda, per se esset et virtus et cognitio rerum, quod
286minime ille vult expetenda.
287
288Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero vellem equidem aut
289ipse doctrinis fuisset instructior -- est enim, quod tibi ita videri
290necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi
291appellantur -- aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te quidem
292video minime esse deterritum.
293
294Quae cum dixissem, magis ut illum provocarem quam ut ipse loquerer,
295tum Triarius leniter arridens: Tu quidem, inquit, totum Epicurum paene
296e philosophorum choro sustulisti. Quid ei reliquisti, nisi te, quoquo
297modo loqueretur, intellegere, quid diceret? Aliena dixit in physicis
298nec ea ipsa, quae tibi probarentur; si qua in iis corrigere voluit,
299deteriora fecit. disserendi artem nullam habuit. voluptatem cum summum
300bonum diceret, primum in eo ipso parum vidit, deinde hoc quoque
301alienum; nam ante Aristippus, et ille melius. addidisti ad extremum
302etiam indoctum fuisse.
303
304Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non
305probes eius, a quo dissentias. quid enim me prohiberet Epicureum esse,
306si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus
307esset. Quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt
308vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones
309concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi
310videri solent.
311
312Tum Torquatus: Prorsus, inquit, assentior; neque enim disputari sine
313reprehensione nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest.
314sed ad haec, nisi molestum est, habeo quae velim. An me, inquam, nisi
315te audire vellem, censes haec dicturum fuisse? Utrum igitur percurri
316omnem Epicuri disciplinam placet an de una voluptate quaeri, de qua
317omne certamen est? Tuo vero id quidem, inquam, arbitratu. Sic faciam
318igitur, inquit: unam rem explicabo, eamque maximam, de physicis alias,
319et quidem tibi et declinationem istam atomorum et magnitudinem solis
320probabo et Democriti errata ab Epicuro reprehensa et correcta
321permulta. nunc dicam de voluptate, nihil scilicet novi, ea tamen, quae
322te ipsum probaturum esse confidam.
323
324Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae
325dices, libenter assentiar. Probabo, inquit, modo ista sis aequitate,
326quam ostendis. sed uti oratione perpetua malo quam interrogare aut
327interrogari. Ut placet, inquam. Tum dicere exorsus est. Primum igitur,
328inquit, sic agam, ut ipsi auctori huius disciplinae placet:
329constituam, quid et quale sit id, de quo quaerimus, non quo ignorare
330vos arbitrer, sed ut ratione et via procedat oratio. quaerimus igitur,
331quid sit extremum et ultimum bonorum, quod omnium philosophorum
332sententia tale debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum
333autem nusquam. hoc Epicurus in voluptate ponit, quod summum bonum esse
334vult, summumque malum dolorem, idque instituit docere sic:
335
336Omne animal, simul atque natum sit, voluptatem appetere eaque gaudere
337ut summo bono, dolorem aspernari ut summum malum et, quantum possit, a
338se repellere, idque facere nondum depravatum ipsa natura incorrupte
339atque integre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque
340disputatione, quam ob rem voluptas expetenda, fugiendus dolor sit.
341sentiri haec putat, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel.
342quorum nihil oportere exquisitis rationibus confirmare, tantum satis
343esse admonere. interesse enim inter argumentum conclusionemque
344rationis et inter mediocrem animadversionem atque admonitionem. altera
345occulta quaedam et quasi involuta aperiri, altera prompta et aperta
346iudicari. etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil
347est, necesse est, quid aut ad naturam aut contra sit, a natura ipsa
348iudicari. ea quid percipit aut quid iudicat, quo aut petat aut fugiat
349aliquid, praeter voluptatem et dolorem?
350
351Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius velint tradere et
352negent satis esse, quid bonum sit aut quid malum, sensu iudicari, sed
353animo etiam ac ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse
354expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum. itaque aiunt hanc
355quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut
356alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem,
357quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur,
358cur nec voluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non
359existimant oportere nimium nos causae confidere, sed et argumentandum
360et accurate disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et
361dolore disputandum putant.
362
363Sed ut perspiciatis, unde omnis iste natus error sit voluptatem
364accusantium doloremque laudantium, totam rem aperiam eaque ipsa, quae
365ab illo inventore veritatis et quasi architecto beatae vitae dicta
366sunt, explicabo. nemo enim ipsam voluptatem, quia voluptas sit,
367aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores
368eos, qui ratione voluptatem sequi nesciunt, neque porro quisquam est,
369qui dolorem ipsum, quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci velit,
370sed quia non numquam eius modi tempora incidunt, ut labore et dolore
371magnam aliquam quaerat voluptatem. ut enim ad minima veniam, quis
372nostrum exercitationem ullam corporis suscipit laboriosam, nisi ut
373aliquid ex ea commodi consequatur? quis autem vel eum iure
374reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae
375consequatur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo voluptas nulla
376pariatur?
377
378At vero eos et accusamus et iusto odio dignissimos ducimus, qui
379blanditiis praesentium voluptatum deleniti atque corrupti, quos
380dolores et quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate non
381provident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia
382animi, id est laborum et dolorum fuga. et harum quidem rerum facilis
383est et expedita distinctio. nam libero tempore, cum soluta nobis est
384eligendi optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime
385placeat, facere possimus, omnis voluptas assumenda est, omnis dolor
386repellendus. temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut
387rerum necessitatibus saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint
388et molestiae non recusandae. itaque earum rerum hic tenetur a sapiente
389delectus, ut aut reiciendis voluptatibus maiores alias consequatur aut
390perferendis doloribus asperiores repellat.
391
392Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur verear, ne ad eam non
393possim accommodare Torquatos nostros? quos tu paulo ante cum
394memoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti, nec me
395tamen laudandis maioribus meis corrupisti nec segniorem ad
396respondendum reddidisti. quorum facta quem ad modum, quaeso,
397interpretaris? sicine eos censes aut in armatum hostem impetum fecisse
398aut in liberos atque in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut
399de utilitatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? at id ne ferae
400quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut earum motus et impetus
401quo pertineant non intellegamus, tu tam egregios viros censes tantas
402res gessisse sine causa?
403
404Quae fuerit causa, mox videro; interea hoc tenebo, si ob aliquam
405causam ista, quae sine dubio praeclara sunt, fecerint, virtutem iis
406per se ipsam causam non fuisse. -- Torquem detraxit hosti. -- Et
407quidem se texit, ne interiret. -- At magnum periculum adiit. -- In
408oculis quidem exercitus. -- Quid ex eo est consecutus? -- Laudem et
409caritatem, quae sunt vitae sine metu degendae praesidia firmissima. --
410Filium morte multavit. -- Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam
411inportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo sanciret militaris
412imperii disciplinam exercitumque in gravissimo bello animadversionis
413metu contineret, saluti prospexit civium, qua intellegebat contineri
414suam. atque haec ratio late patet.
415
416In quo enim maxime consuevit iactare vestra se oratio, tua praesertim,
417qui studiose antiqua persequeris, claris et fortibus viris
418commemorandis eorumque factis non emolumento aliquo, sed ipsius
419honestatis decore laudandis, id totum evertitur eo delectu rerum, quem
420modo dixi, constituto, ut aut voluptates omittantur maiorum voluptatum
421adipiscendarum causa aut dolores suscipiantur maiorum dolorum
422effugiendorum gratia.
423
424Sed de clarorum hominum factis illustribus et gloriosis satis hoc loco
425dictum sit. erit enim iam de omnium virtutum cursu ad voluptatem
426proprius disserendi locus. nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae
427qualisque sit, ut tollatur error omnis imperitorum intellegaturque ea,
428quae voluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina, quam gravis,
429quam continens, quam severa sit. Non enim hanc solam sequimur, quae
430suavitate aliqua naturam ipsam movet et cum iucunditate quadam
431percipitur sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus, quae
432percipitur omni dolore detracto, nam quoniam, cum privamur dolore,
433ipsa liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus, omne autem id,
434quo gaudemus, voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, doloris
435omnis privatio recte nominata est voluptas. ut enim, cum cibo et
436potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae
437consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio
438successionem efficit voluptatis.
439
440Itaque non placuit Epicuro medium esse quiddam inter dolorem et
441voluptatem; illud enim ipsum, quod quibusdam medium videretur, cum
442omni dolore careret, non modo voluptatem esse, verum etiam summam
443voluptatem. quisquis enim sentit, quem ad modum sit affectus, eum
444necesse est aut in voluptate esse aut in dolore. omnis autem
445privatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut
446postea variari voluptas distinguique possit, augeri amplificarique non
447possit.
448
449At etiam Athenis, ut e patre audiebam facete et urbane Stoicos
450irridente, statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu,
451quae manus significet illum in hae esse rogatiuncula delectatum:
452'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum affecta nunc est,
453desiderat?' -- Nihil sane. -- 'At, si voluptas esset bonum,
454desideraret.' -- Ita credo. -- 'Non est igitur voluptas bonum.' Hoc ne
455statuam quidem dicturam pater aiebat, si loqui posset. conclusum est
456enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum. nam si ea sola
457voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos
458cum suavitate afflueret et illaberetur, nec manus esse contenta posset
459nec ulla pars vacuitate doloris sine iucundo motu voluptatis. sin
460autem summa voluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere, primum tibi
461recte, Chrysippe, concessum est nihil desiderare manum, cum ita esset
462affecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum, fuisse
463desideraturam. idcirco enim non desideraret, quia, quod dolore caret,
464id in voluptate est.
465
466Extremum autem esse bonorum voluptatem ex hoc facillime perspici
467potest: Constituamus aliquem magnis, multis, perpetuis fruentem et
468animo et corpore voluptatibus nullo dolore nec impediente nec
469inpendente, quem tandem hoc statu praestabiliorem aut magis expetendum
470possimus dicere? inesse enim necesse est in eo, qui ita sit affectus,
471et firmitatem animi nec mortem nec dolorem timentis, quod mors sensu
472careat, dolor in longinquitate levis, in gravitate brevis soleat esse,
473ut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio consoletur.
474
475Ad ea cum accedit, ut neque divinum numen horreat nec praeteritas
476voluptates effluere patiatur earumque assidua recordatione laetetur,
477quid est, quod huc possit, quod melius sit, accedere? Statue contra
478aliquem confectum tantis animi corporisque doloribus, quanti in
479hominem maximi cadere possunt, nulla spe proposita fore levius
480aliquando, nulla praeterea neque praesenti nec expectata voluptate,
481quid eo miserius dici aut fingi potest? quodsi vita doloribus referta
482maxime fugienda est, summum profecto malum est vivere cum dolore, cui
483sententiae consentaneum est ultimum esse bonorum eum voluptate vivere.
484nec enim habet nostra mens quicquam, ubi consistat tamquam in extremo,
485omnesque et metus et aegritudines ad dolorem referuntur, nec praeterea
486est res ulla, quae sua natura aut sollicitare possit aut angere.
487
488Praeterea et appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum initia
489proficiscuntur aut a voluptate aut a dolore. quod cum ita sit,
490perspicuum est omnis rectas res atque laudabilis eo referri, ut cum
491voluptate vivatur. quoniam autem id est vel summum bonorum vel ultimum
492vel extremum -- quod Graeci telos nominant --, quod ipsum nullam ad
493aliam rem, ad id autem res referuntur omnes, fatendum est summum esse
494bonum iucunde vivere.
495
496Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis capti quid natura
497postulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum audire voluerint,
498liberabuntur: istae enim vestrae eximiae pulchraeque virtutes nisi
499voluptatem efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas
500arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius artis, sed bonae
501valetudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene navigandi
502rationem habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars
503vivendi putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc
504expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et comparandae
505voluptatis --
506
507Quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi
508labefactetur oratio mea --. nam cum ignoratione rerum bonarum et
509malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus
510maximis saepe priventur et durissimis animi doloribus torqueantur,
511sapientia est adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque detractis
512et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis
513ducem praebeat ad voluptatem. sapientia enim est una, quae maestitiam
514pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu non sinat. qua
515praeceptrice in tranquillitate vivi potest omnium cupiditatum ardore
516restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos
517homines, sed universas familias evertunt, totam etiam labefactant
518saepe rem publicam.
519
520Ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella
521nascuntur, nec eae se foris solum iactant nec tantum in alios caeco
522impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se
523dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est
524effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et
525errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu
526vivere.
527
528Quae est enim aut utilior aut ad bene vivendum aptior partitio quam
529illa, qua est usus Epicurus? qui unum genus posuit earum cupiditatum,
530quae essent et naturales et necessariae, alterum, quae naturales
531essent nec tamen necessariae, tertium, quae nec naturales nec
532necessariae. quarum ea ratio est, ut necessariae nec opera multa nec
533impensa expleantur; ne naturales quidem multa desiderant, propterea
534quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et parabilis et
535terminatas habet; inanium autem cupiditatum nec modus ullus nec finis
536inveniri potest.
537
538Quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia,
539sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum
540terrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et
541omnis monstret vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant,
542quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates
543expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam?
544
545Eademque ratione ne temperantiam quidem propter se expetendam esse
546dicemus, sed quia pacem animis afferat et eos quasi concordia quadam
547placet ac leniat. temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis
548aut fugiendis ut rationem sequamur monet. nec enim satis est iudicare
549quid faciendum non faciendumve sit, sed stare etiam oportet in eo,
550quod sit iudicatum. plerique autem, quod tenere atque servare id, quod
551ipsi statuerunt, non possunt, victi et debilitati obiecta specie
552voluptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid eventurum
553sit provident ob eamque causam propter voluptatem et parvam et non
554necessariam et quae vel aliter pararetur et qua etiam carere possent
555sine dolore tum in morbos gravis, tum in damna, tum in dedecora
556incurrunt, saepe etiam legum iudiciorumque poenis obligantur.
557
558Qui autem ita frui volunt voluptatibus, ut nulli propter eas
559consequantur dolores, et qui suum iudicium retinent, ne voluptate
560victi faciant id, quod sentiant non esse faciendum, ii voluptatem
561maximam adipiscuntur praetermittenda voluptate. idem etiam dolorem
562saepe perpetiuntur, ne, si id non faciant, incidant in maiorem. ex quo
563intellegitur nec intemperantiam propter se esse fugiendam
564temperantiamque expetendam, non quia voluptates fugiat, sed quia
565maiores consequatur.
566
567Eadem fortitudinis ratio reperietur. nam neque laborum perfunctio
568neque perpessio dolorum per se ipsa allicit nec patientia nec
569assiduitas nec vigiliae nec ea ipsa, quae laudatur, industria, ne
570fortitudo quidem, sed ista sequimur, ut sine cura metuque vivamus
571animumque et corpus, quantum efficere possimus, molestia liberemus. ut
572enim mortis metu omnis quietae vitae status perturbatur, et ut
573succumbere doloribus eosque humili animo inbecilloque ferre miserum
574est, ob eamque debilitatem animi multi parentes, multi amicos, non
575nulli patriam, plerique autem se ipsos penitus perdiderunt, sic
576robustus animus et excelsus omni est liber cura et angore, cum et
577mortem contemnit, qua qui affecti sunt in eadem causa sunt, qua ante
578quam nati, et ad dolores ita paratus est, ut meminerit maximos morte
579finiri, parvos multa habere intervalla requietis, mediocrium nos esse
580dominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si minus, animo aequo e
581vita, cum ea non placeat, tamquam e theatro exeamus. quibus rebus
582intellegitur nec timiditatem ignaviamque vituperari nec fortitudinem
583patientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia dolorem
584pariant, has optari, quia voluptatem.
585
586Iustitia restat, ut de omni virtute sit dictum. sed similia fere dici
587possunt. ut enim sapientiam, temperantiam, fortitudinem copulatas esse
588docui cum voluptate, ut ab ea nullo modo nec divelli nec distrahi
589possint, sic de iustitia iudicandum est, quae non modo numquam nocet
590cuiquam, sed contra semper afficit cum vi sua atque natura, quod
591tranquillat animos, tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura
592non depravata desiderat. et quem ad modum temeritas et libido et
593ignavia semper animum excruciant et semper sollicitant turbulentaeque
594sunt, sic inprobitas si cuius in mente consedit, hoc ipso, quod adest,
595turbulenta est; si vero molita quippiam est, quamvis occulte fecerit,
596numquam tamen id confidet fore semper occultum. plerumque improborum
597facta primo suspicio insequitur, dein sermo atque fama, tum accusator,
598tum iudex;
599
600Multi etiam, ut te consule, ipsi se indicaverunt. quodsi qui satis
601sibi contra hominum conscientiam saepti esse et muniti videntur,
602deorum tamen horrent easque ipsas sollicitudines, quibus eorum animi
603noctesque diesque exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa
604importari putant. quae autem tanta ex improbis factis ad minuendas
605vitae molestias accessio potest fieri, quanta ad augendas, cum
606conscientia factorum, tum poena legum odioque civium? et tamen in
607quibusdam neque pecuniae modus est neque honoris neque imperii nec
608libidinum nec epularum nec reliquarum cupiditatum, quas nulla praeda
609umquam improbe parta minuit, sed potius inflammat, ut coercendi magis
610quam dedocendi esse videantur.
611
612Invitat igitur vera ratio bene sanos ad iustitiam, aequitatem, fidem,
613neque homini infanti aut inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec
614facile efficere possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et
615opes vel fortunae vel ingenii liberalitati magis conveniunt, qua qui
616utuntur, benivolentiam sibi conciliant et, quod aptissimum est ad
617quiete vivendum, caritatem, praesertim cum omnino nulla sit causa
618peccandi.
619
620Quae enim cupiditates a natura proficiscuntur, facile explentur sine
621ulla iniuria, quae autem inanes sunt, iis parendum non est. nihil enim
622desiderabile concupiscunt, plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam
623in iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria. Itaque ne iustitiam
624quidem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia
625iucunditatis vel plurimum afferat. nam diligi et carum esse iucundum
626est propterea, quia tutiorem vitam et voluptatem pleniorem efficit.
627itaque non ob ea solum incommoda, quae eveniunt inprobis, fugiendam
628inprobitatem putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius in animo
629versatur, numquam sinit eum respirare, numquam adquiescere.
630
631Quodsi ne ipsarum quidem virtutum laus, in qua maxime ceterorum
632philosophorum exultat oratio, reperire exitum potest, nisi derigatur
633ad voluptatem, voluptas autem est sola, quae nos vocet ad se et
634alliciat suapte natura, non potest esse dubium, quin id sit summum
635atque extremum bonorum omnium, beateque vivere nihil aliud sit nisi
636cum voluptate vivere.
637
638Huic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta explicabo brevi.
639nullus in ipsis error est finibus bonorum et malorum, id est in
640voluptate aut in dolore, sed in his rebus peccant, cum e quibus haec
641efficiantur ignorant. animi autem voluptates et dolores nasci fatemur
642e corporis voluptatibus et doloribus -- itaque concedo, quod modo
643dicebas, cadere causa, si qui e nostris aliter existimant, quos quidem
644video esse multos, sed imperitos --, quamquam autem et laetitiam nobis
645voluptas animi et molestiam dolor afferat, eorum tamen utrumque et
646ortum esse e corpore et ad corpus referri, nec ob eam causam non multo
647maiores esse et voluptates et dolores animi quam corporis. nam corpore
648nihil nisi praesens et quod adest sentire possumus, animo autem et
649praeterita et futura. ut enim aeque doleamus animo, cum corpore
650dolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquod aeternum et
651infinitum impendere malum nobis opinemur. quod idem licet transferre
652in voluptatem, ut ea maior sit, si nihil tale metuamus.
653
654Iam illud quidem perspicuum est, maximam animi aut voluptatem aut
655molestiam plus aut ad beatam aut ad miseram vitam afferre momenti quam
656eorum utrumvis, si aeque diu sit in corpore. Non placet autem detracta
657voluptate aegritudinem statim consequi, nisi in voluptatis locum dolor
658forte successerit, at contra gaudere nosmet omittendis doloribus,
659etiamsi voluptas ea, quae sensum moveat, nulla successerit, eoque
660intellegi potest quanta voluptas sit non dolere.
661
662Sed ut iis bonis erigimur, quae expectamus, sic laetamur iis, quae
663recordamur. stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes bona
664praeterita grata recordatione renovata delectant. est autem situm in
665nobis ut et adversa quasi perpetua oblivione obruamus et secunda
666iucunde ac suaviter meminerimus. sed cum ea, quae praeterierunt, acri
667animo et attento intuemur, tum fit ut aegritudo sequatur, si illa mala
668sint, laetitia, si bona.
669
670O praeclaram beate vivendi et apertam et simplicem et directam viam!
671Cum enim certe nihil homini possit melius esse quam vacare omni dolore
672et molestia perfruique maximis et animi et corporis voluptatibus,
673videtisne quam nihil praetermittatur quod vitam adiuvet, quo facilius
674id, quod propositum est, summum bonum consequamur? clamat Epicurus, is
675quem vos nimis voluptatibus esse deditum dicitis; non posse iucunde
676vivi, nisi sapienter, honeste iusteque vivatur, nec sapienter,
677honeste, iuste, nisi iucunde.
678
679Neque enim civitas in seditione beata esse potest nec in discordia
680dominorum domus; quo minus animus a se ipse dissidens secumque
681discordans gustare partem ullam liquidae voluptatis et liberae potest.
682atqui pugnantibus et contrariis studiis consiliisque semper utens
683nihil quieti videre, nihil tranquilli potest.
684
685Quodsi corporis gravioribus morbis vitae iucunditas impeditur, quanto
686magis animi morbis impediri necesse est! animi autem morbi sunt
687cupiditates inmensae et inanes divitiarum, gloriae, dominationis,
688libidinosarum etiam voluptatum. accedunt aegritudines, molestiae,
689maerores, qui exedunt animos conficiuntque curis hominum non
690intellegentium nihil dolendum esse animo, quod sit a dolore corporis
691praesenti futurove seiunctum. nec vero quisquam stultus non horum
692morborum aliquo laborat, nemo igitur est non miser.
693
694Accedit etiam mors, quae quasi saxum Tantalo semper impendet, tum
695superstitio, qua qui est imbutus quietus esse numquam potest.
696praeterea bona praeterita non meminerunt, praesentibus non fruuntur,
697futura modo expectant, quae quia certa esse non possunt, conficiuntur
698et angore et metu maximeque cruciantur, cum sero sentiunt frustra se
699aut pecuniae studuisse aut imperiis aut opibus aut gloriae. nullas
700enim consequuntur voluptates, quarum potiendi spe inflammati multos
701labores magnosque susceperant.
702
703ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut
704malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii
705autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii
706audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia
707permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo
708molestiae. igitur neque stultorum quisquam beatus neque sapientium non
709beatus. Multoque hoc melius nos veriusque quam Stoici. illi enim
710negant esse bonum quicquam nisi nescio quam illam umbram, quod
711appellant honestum non tam solido quam splendido nomine, virtutem
712autem nixam hoc honesto nullam requirere voluptatem atque ad beate
713vivendum se ipsa esse contentam.
714
715Sed possunt haec quadam ratione dici non modo non repugnantibus, verum
716etiam approbantibus nobis. sic enim ab Epicuro sapiens semper beatus
717inducitur: finitas habet cupiditates, neglegit mortem, de diis
718inmortalibus sine ullo metu vera sentit, non dubitat, si ita melius
719sit, migrare de vita. his rebus instructus semper est in voluptate.
720neque enim tempus est ullum, quo non plus voluptatum habeat quam
721dolorum. nam et praeterita grate meminit et praesentibus ita potitur,
722ut animadvertat quanta sint ea quamque iucunda, neque pendet ex
723futuris, sed expectat illa, fruitur praesentibus ab iisque vitiis,
724quae paulo ante collegi, abest plurimum et, cum stultorum vitam cum
725sua comparat, magna afficitur voluptate. dolores autem si qui
726incurrunt, numquam vim tantam habent, ut non plus habeat sapiens, quod
727gaudeat, quam quod angatur.
728
729Optime vero Epicurus, quod exiguam dixit fortunam intervenire sapienti
730maximasque ab eo et gravissimas res consilio ipsius et ratione
731administrari neque maiorem voluptatem ex infinito tempore aetatis
732percipi posse, quam ex hoc percipiatur, quod videamus esse finitum. In
733dialectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad melius vivendum
734nec ad commodius disserendum viam. In physicis plurimum posuit. ea
735scientia et verborum vis et natura orationis et consequentium
736repugnantiumve ratio potest perspici. omnium autem rerum natura
737cognita levamur superstitione, liberamur mortis metu, non conturbamur
738ignoratione rerum, e qua ipsa horribiles existunt saepe formidines.
739denique etiam morati melius erimus, cum didicerimus quid natura
740desideret. tum vero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, servata
741illa, quae quasi delapsa de caelo est ad cognitionem omnium, regula,
742ad quam omnia iudicia rerum dirigentur, numquam ullius oratione victi
743sententia desistemus.
744
745Nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo poterimus sensuum
746iudicia defendere. quicquid porro animo cernimus, id omne oritur a
747sensibus; qui si omnes veri erunt, ut Epicuri ratio docet, tum denique
748poterit aliquid cognosci et percipi. quos qui tollunt et nihil posse
749percipi dicunt, ii remotis sensibus ne id ipsum quidem expedire
750possunt, quod disserunt. praeterea sublata cognitione et scientia
751tollitur omnis ratio et vitae degendae et rerum gerendarum. sic e
752physicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia
753contra metum religionis et sedatio animi omnium rerum occultarum
754ignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque earum
755explicatis, et, ut modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem
756illa constituto veri a falso distinctio traditur.
757
758Restat locus huic disputationi vel maxime necessarius de amicitia,
759quam, si voluptas summum sit bonum, affirmatis nullam omnino fore. de
760qua Epicurus quidem ita dicit, omnium rerum, quas ad beate vivendum
761sapientia comparaverit, nihil esse maius amicitia, nihil uberius,
762nihil iucundius. nec vero hoc oratione solum, sed multo magis vita et
763factis et moribus comprobavit. quod quam magnum sit fictae veterum
764fabulae declarant, in quibus tam multis tamque variis ab ultima
765antiquitate repetitis tria vix amicorum paria reperiuntur, ut ad
766Orestem pervenias profectus a Theseo. at vero Epicurus una in domo, et
767ea quidem angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione
768consentientis tenuit amicorum greges! quod fit etiam nunc ab
769Epicureis. sed ad rem redeamus; de hominibus dici non necesse est.
770
771Tribus igitur modis video esse a nostris de amicitia disputatum. alii
772cum eas voluptates, quae ad amicos pertinerent, negarent esse per se
773ipsas tam expetendas, quam nostras expeteremus, quo loco videtur
774quibusdam stabilitas amicitiae vacillare, tuentur tamen eum locum
775seque facile, ut mihi videtur, expediunt. ut enim virtutes, de quibus
776ante dictum est, sic amicitiam negant posse a voluptate discedere. nam
777cum solitudo et vita sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio
778ipsa monet amicitias comparare, quibus partis confirmatur animus et a
779spe pariendarum voluptatum seiungi non potest.
780
781Atque ut odia, invidiae, despicationes adversantur voluptatibus, sic
782amicitiae non modo fautrices fidelissimae, sed etiam effectrices sunt
783voluptatum tam amicis quam sibi, quibus non solum praesentibus
784fruuntur, sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri temporis.
785quod quia nullo modo sine amicitia firmam et perpetuam iucunditatem
786vitae tenere possumus neque vero ipsam amicitiam tueri, nisi aeque
787amicos et nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur in
788amicitia, et amicitia cum voluptate conectitur. nam et laetamur
789amicorum laetitia aeque atque nostra et pariter dolemus angoribus.
790
791Quocirca eodem modo sapiens erit affectus erga amicum, quo in se
792ipsum, quosque labores propter suam voluptatem susciperet, eosdem
793suscipiet propter amici voluptatem. quaeque de virtutibus dicta sunt,
794quem ad modum eae semper voluptatibus inhaererent, eadem de amicitia
795dicenda sunt. praeclare enim Epicurus his paene verbis: 'Eadem',
796inquit, 'scientia confirmavit animum, ne quod aut sempiternum aut
797diuturnum timeret malum, quae perspexit in hoc ipso vitae spatio
798amicitiae praesidium esse firmissimum.'
799
800Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra vestra convicia,
801sed tamen satis acuti, qui verentur ne, si amicitiam propter nostram
802voluptatem expetendam putemus, tota amicitia quasi claudicare
803videatur. itaque primos congressus copulationesque et consuetudinum
804instituendarum voluntates fieri propter voluptatem; cum autem usus
805progrediens familiaritatem effecerit, tum amorem efflorescere tantum,
806ut, etiamsi nulla sit utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter
807se ipsos amentur. etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia, si
808campum, si canes, si equos, si ludicra exercendi aut venandi
809consuetudine adamare solemus, quanto id in hominum consuetudine
810facilius fieri poterit et iustius?
811
812Sunt autem, qui dicant foedus esse quoddam sapientium, ut ne minus
813amicos quam se ipsos diligant. quod et posse fieri intellegimus et
814saepe etiam videmus, et perspicuum est nihil ad iucunde vivendum
815reperiri posse, quod coniunctione tali sit aptius. Quibus ex omnibus
816iudicari potest non modo non impediri rationem amicitiae, si summum
817bonum in voluptate ponatur, sed sine hoc institutionem omnino
818amicitiae non posse reperiri.
819
820Quapropter si ea, quae dixi, sole ipso illustriora et clariora sunt,
821si omnia dixi hausta e fonte naturae, si tota oratio nostra omnem sibi
822fidem sensibus confirmat, id est incorruptis atque integris testibus,
823si infantes pueri, mutae etiam bestiae paene loquuntur magistra ac
824duce natura nihil esse prosperum nisi voluptatem, nihil asperum nisi
825dolorem, de quibus neque depravate iudicant neque corrupte, nonne ei
826maximam gratiam habere debemus, qui hac exaudita quasi voce naturae
827sic eam firme graviterque comprehenderit, ut omnes bene sanos in viam
828placatae, tranquillae, quietae, beatae vitae deduceret? Qui quod tibi
829parum videtur eruditus, ea causa est, quod nullam eruditionem esse
830duxit, nisi quae beatae vitae disciplinam iuvaret.
831
832An ille tempus aut in poetis evolvendis, ut ego et Triarius te
833hortatore facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas
834omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in musicis,
835geometria, numeris, astris contereret, quae et a falsis initiis
836profecta vera esse non possunt et, si essent vera, nihil afferrent,
837quo iucundius, id est quo melius viveremus, eas ergo artes
838persequeretur, vivendi artem tantam tamque et operosam et perinde
839fructuosam relinqueret? non ergo Epicurus ineruditus, sed ii indocti,
840qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea putant usque ad
841senectutem esse discenda.
842
843Quae cum dixisset, Explicavi, inquit, sententiam meam, et eo quidem
844consilio, tuum iudicium ut cognoscerem, quoniam mihi ea facultas, ut
845id meo arbitratu facerem, ante hoc tempus numquam est data.